- GALLI
- I.GALLIgens Europae nobilis. Hos auctores quidam fabulosi Gomeritas, a Gomero Iapeti fil. vocatos olim asteruêrunt: Alii Aborigines fuisse, et a Galata Herculis fil. dictos, contendunt, inter quos, Diod. est Sic. Amm. Marcell. l. 15. c. 9. illos Celtas, a Principe gentis, et Gallos, ab huius matre cognommatos vult. Strab. l. 5. p. 212. nomen hoc a nobilitate et fama: Hieronym. et Isid. a graeca voce Γάλα, quod lacteo candore niterent, illis impositum credit. Quidquid horum sit, certum est, iam Tarquinii Prisci tempore illud increbuisse, nec omittenda interim Cluverii coniectura, a Celtica voce Galleno, quod iter facere migtare proficisci denotat, gentem appellatam esse dicentis. Ad bellum prompri, plus negotii reliquis gentibus Romanis facessebant, Cicerone Sallustioque restibus: unde ne Sacerdotibus quidem a militia contra hos immunitas: Quod item inter Gallos factum, ubi nec aetatis ulla erat excusatio. Interim impetu, quam constantiâ laudatiores, cetera magnanimi erant, et ut Divico, Helvetiorum Caput, apud Caes. ait, l. 1. de bello Gallico c. 1. et 3. prae fraudibus dolisque fortitudinem habebant. Ruinas aedium, ut Aelian. refert, minime veriti, etiam per flammas hostem insequi pulchrum rebantur: In pugna ad Cannas nudi, et inermes depraeliati sunt, Liv. et Polyb. auctoribus. Nec ab humanitatis tamen studiis alieni, Eloquentiam mire excoluêrunt, vide in voce Druidae. Venando belli simulacra ciêre, otio damnato, soliti sunt. Interim in saevitiam proclives, hostes immolare non erubuêrunt, arrogantes insuper, et novarum rerum plus aequo curiosi, aliorumque contemptores; in duo olim divisi genera Sacerdotes, et Nobiles, plebem a Comitiis arcebant, potentiorum exactionibus mirum in modum afflictam. Feminis virilis animus, in quas maritis ius vitae et necis fuit, donec in dissensionibus quibusdam sopiendis egregiâ operâ navatâ, maioris aestimari coepêrunt. Funerum pompa magnifica, quâ cum defunctorum cadaveribus, quidquid in iumentis mancipiisque carissimum, simul arsit. Quamvis autem Martem toti spitarent, non tamen cultum agrorum omnino despexêrunt. Hinc lini Gallici laus, et opulentum commercium, apud Plin. l. 3. c. 5. tanti etiam ex regione reditus, ut Iulius Caesar aes alienum, quod immensum conflaverat, ex facili dissolveret, Gallico aere contra Remp. militaturus. Porro ingens gentis fecunditas, unde migrantium quasi diluvio Italia inundata, in qua Roma capta, Mediolanum, Genua, Aquileia, Verona, Senae, Patavium, Cremona, Placentia, Bergamum, etc. conditae, et parti Italiae Gallaie Cisalpinae nomen: Nec Germania, Hispania, Anglia, Slavonia, imo et Graecia Macedoniaque, ubi Galatiam constituêrunt, ab illis mansit intacta. Plurimis in locis Aristocratice olim gubernati, Reges quoqueve habuêrunt, sed consensu populi electos. Alii Democratiam inter illos viguisse, cuius summa tantum non penes Druidas, asserere malunt, de quibus legi meretur Caesar. A Iulio Caesare domiti per 5. saecula Romanum venerati sunt apicem, per 17. provincias, quarum 6. Consulares erant, divisi. Constantinus Magnus Comites in Civitatibus, Ducesque in locis quibusdam limitaneis constituit; et ius Romano more dictum, servatis tamen, et municipalibus quibusdam statutis: Idem Imp. cum A. C. 330. munus praetorio Praefecti quatuor viris divideret, ex his unus Gallis praefuit, sub quo tres Vicarii, in Gallia unus, in Hispania alter, tertius in M. Brit. Quod obtinuit, donec Franci, Germanica gens, in has oras profecti, in unam cum Gallis gentem coaluêrunt. Dii illorum quondam Teutates. i. e. Mercurius, Heus vel Hesus i. e. Mars. Taramis qui idem cum Iove: sicut Apollinem subBeleni, et Plutonem sub Serapionis coluêre nominibus. Praecipuus tamen apud illos Mercurii cultus, et Martis, quem ex decreto Senatus reliquorum instituêrunt heredem. Erga Herculem quoque, tamquam politioris vitae auctorem, non tepida illis religio, sed Saturnum etuebant, humano proin sanguine illum propitiaturi: quibus victimis uti iis sollenne quoqueve, tum pro salute alicuius ex Magnatibus, tum quoties arduum quid aggressuri erant, aegre a cruenta hac lege, Imperatoriis edictis absterriti. Saeculo post Christum natum primo, ut quidam volunt, certe secundo, magna Gallorum pars ad fidem conversa est: Imo Apostolus Paulus, psot primum Romanae commorationis biennium, visitatis Ecclesiis Orientalium, Italiam, Galliam, et Hispaniam illustrasse creditur, A. C. 60. Sixtus postea Ep. Rom. per Peregrinum, Gallos in Christianismo confirmasse legitur, A. C. 130. in quos saevitum, sub Antoninio Philosopho, tamquam Thyesteorum conviviorum, et Oedipodeorum incestuum reos, A. C. 170. Unde Vetius Epagathus nobilis, Sanctus Diaconus Viennensis, Maturus, Biblis, et Blandina feminae, Photinus Ep. Lugdunen. cui Irenaeus successit, Martyrio coronati Attalus item, qui obdelectum ciborum, Alcibiadem martyrem reprehendit. Postea a legione Melitina aliqua quies. Florentissimae in Celtis Ecclesiae; circa A. C. 180. ut et in reliquis Orbis partibus, quibus eadem cum hodiernis Protestantibus dogmata, vide Iraenaeum l. 1. c. 2. et 3. Mox iterum sanguinis rivi, circa A. C. 208. sub Helvio Pertinace, et Irenaeus, cum innumera fidelium turba, martyrio sublatus. Vide Gregor. Turon. l. 1. Eriam in Gallia Ecclesiarum meminit, circa A. C. 312. Athanas. Ep. Synodicâ, apud Theodoret. l. 4. c. 3. quo tempore Synodus Arelatensis, c. Arium hobira est. Hilarius dein Pictav. Ep. coniugatus, circa A. C. 350. Martinus autem Ep. Turonensis A. C. 384. floruêre: et quamvis circa A. C. 385. Syricius Ep. Rom. caelibarum promulgaverit, nihilominus non minus in Gallia, ubi plutimae Synodi celebratae, ac in Hispania, etiam post 200 Annos Ecclesiastici uxorati mansêre Ithacius quoqueve Ep. eodem tempore, a Maximo tyranno, Priscillianistarum excidium impetravit, in quos cum nimis rigide animadversum crederent Martinus, et Ambrosius, 14. Annorum schisma ortum est. Post haec Vigilantius Gallus, Praesul Hispanus doctissimus, caelibatu damnato, reliquias Martyrum non aodrandas, nec cereos in templis clarâ luce accendendos esse etc. docuit circa A. C. 406. Iam in Francorum nomen, sub Merovaeo, transeuntes Galli, A. C. 451. Anana haeresi, quibus Gothi Tholosae sede fixâ adhaerebant, infestati sunt: Lupus autem Aurelianensis Ep. floruit. Sicut Mamertus Ep. Viennensis, A. C. 466. Rmigius Remensis, Gallorum Apostolus dictus, A. C. 469. et Isid. Arvernorum Ep. A. C. 490. Sub Clodovaeo, tota Christianum nomen amplexa gens est, A. C. 449. paucissimis montium incolis exceptis. Celebres fuêre A. C. 555. B. Medardus Noviomensis, et Gildardus Rothomagensis, Epp. sanxitque Childebertus, ne Iudaei domo proditent, a Cena Domini, et sanctis diebus, usque ad proximum diem profestum. Chramnus vero in ministros Dei saevus, incendio periit, A. C. 564. Post haec nox orbi incubuit, et Dagobertus Dionysii Parisiensis Clodovaeus reliquiarum cultum, territus auxit: Sigibertus vero, ut prolem susciperet 12. Monasteria fundavit. Kilianus dein Franciam peragravit, A. C. 686. Vulfranus Ep. Senonensis floruit, A. C. 692. Crevit in Gallia Pontificum auctoritas, a quo Zacharias Pipinum Franciae R. dedit, A. C. 751. et Carolomannus, Rachesis, Childericus coenobia ingressi sunt. Interim Gallorum Epp. cum Episcopis Germaniae, Synodo Francofurti sub Carolo Mag. habitâ A. C. 797. Concilium Nicenum 2. quo imaginum cultus stabilitus fuerat, damnarunt: his tamen, pro liturgia Ambrosiana, Romana seu Gregoriana obtrusa est ab Imp. in ConcilioTuronensi, A. C. 812. Caelibatum per Galliam inprimis, et Germaniam strenue promovit Nicalaus I. A. C. 858. Bertramus vero Presbyter, iussu Caroli Calvi, Rabani sententiam, de figurata locutione verborum S. Cenae defendit, A. C. 876. secutus Berengarius Andegavensis Eccl. Archidiaconus, A. C. 1024. et seqq. qui candem sententiam, ex mente Augustini, acriter propugnavit. Bruno Ordinem Carthusianorum instituit, A. C. 1087. quem secuti ex Benedictino Cistertiensis, et Bernardinus, A. C. 1112. Rhemis in concilio Bernardus vitia Cleri, et Pontificum liberrime reprehendit. A. C. 1131. idemqueve Ecclesiam, Româ pereunte, in Gallia salvam esse posse, et Antichristum prae foribus esse monuit, A. C. 1145. Interca Petrus Bruis, per annos 20. Tolosae Religionem puriorem docuit, exustus A. C. 1147. maiori fervore Henrico Monacho, discipulo eius, idem faciente, tanto successu, ut Galliam fere totam suâ doctrinâ impleret. Auctore etiam Valdo, Valdenses seu Albigenses lacertos movere, A. C. 1152. Bibliaque Gallice sunt ab illo versa: et cum Philippum Augustum Regem Clemens III. excommunicaturus esset, respondit is, se eius Sententiam non reformidate, edoctus ex Ioachimo Abbare, Antichristum iam natum esse. Almericus A. C. 1200. imagines, altatia, Sanctorum invocationem, Transubstantiationem oppugnavit. In Albigenses dein saevitum, A. C. 1208. et 1218. Sensêrunt eodem tempore Galli gravem Honorium Pontif. qui Anglos Gallosque exactionibus vexans, dictitabat: Debent matris inopiam filii sublevare: Proin Ludovicus IX. cognom. Divus, pragmaticâ sanctione has Romanae Curiae technas rescidit: infelix contra Albigenses, A. C. 1226. qui sub onere immensum crevêre. Philippus Pulcher, a Bonifacio VIII. excommunicatus, generose iniuriam vindicavit, A. C. 1301. mox Clemens V. Papalem sedem Avenione sixit, A. C. 1305. sub quo, praesente Philippo, Concilio Viennensi A. C. 1311. inter alia, de Reformatione Ecclesiae, actum est: Ioh. dein XXII. quod animarum negaret immortalitatem, flammis dignus a Rege iudicatus est. Indulgentias a Clemente VI. concessas publico scripto refutavit Parisiensis Academia, A. C. 1350. Pontificem Antichristum esse docuit Nicolaus Oremus, qui etiam iussu Caroli V. Regis Biblia Gallice vertit. A. C. 1370. Alanus quoque tum Charterius, in libro Somnii Viridarii auctoritatem Papae deiecit. Circa A. C. 1395. sub Carolo VI. a Sorbona decretum, ut subditi ab utriusque Pontificis, qui tum erant, obsequio eximerentur, quod valuit, et totos tres annos Papae eclipsin facile tulit Gallia. Pragmaticam sanctionem publicavit Carolus VI. A. C. 1439. Annatasque regno efferri prohibuit. Quae postmodum, sub Reformationis initia, religionis mutatio contigerit, quaequeve circa Concilii Tridentini decisiones admittendas, a Regibus acta, ex Meterano, Thuano, Laeto, aliisque peti possunt: unicum hoc addo, quod Meteranus, post clades ad S. Quintini Fanum, et Gravelingam A. C. 1557. et 1558. acceptas, cum pleraque Gallica Nobilitas in Flandriae carceribus detineretur, plurimos illorum, dum captivitatis taedium Biblicâ lectione fallere ab amicis moniti conarentur, on veritatis agnitionem pervenisse, indequeve liberatos, Latinos eiurasse ritus, observavit. Primus autem qui publice in Gallia religionem e Nobilitate professus est, fuit FranciscusAndelotius Gasparis Colinii Admiralis Galliae frater etc. Praeter antiquos de Gallorum gente scriptores, vide Maginum, Bonavent. Castellionium de Gall. Insubr. ant. sed. Ioh. Picardum, Petrum Ramum, de moribus vett. Gall. Steph. Forcatulum de Gall. Imp. et Phil. Ioh Goropium Becanum, Barthol. Chassanaeum, Fauchetum, Duchenium, Bellaium, Natalem Talepied. Hist. des Druides, Eubag. B. Rhenan. qui de Gallorum in Hercynium saltum migratione l. 1. et veiere lingua l. 2. pluribus disserit: addente varia egregia Ottone IC. Notis ad eum p. 241. et371. etc. Ioh. le Maire, Dupleix, Mezeray, Pithoeum, du Vallium, Sansonem, Morer. in Dict. Hist. Vales. in Gallia Lugdunensi, etc. Quaere etiam in vocibus Celtae, Druides, Franci, Francia, Gallia, Parisii, etc.II.GALLIsacerdotes Cybeles in Phrygia, dicti a Gallo flumine, cuius aquas cum bibissent, statim furere incipiebant, adeo ut se ipsos castrarent, quod aliter citra perniciem facere non poterant, nisi Samiâ testâ. Hi sacra facientes furentium more capita rotabant. Lucan. Civ. Bell. l. 1. v. 567.—— Crinemque rotantesSanguinei populis ululârunt tristia Galli.Nic. Lloydius. Plin. l. 5. c. 32. et l. 6. c. 1. Alii dictos eos volunt a Gallo quodam, qui primus Cybeles fuerit sacerdos. Quare autem se ipsos castraverint, haec causa perhibetur: Cum Dea Cybele puerum Phrygem formosissimum Atyn nomine, suis sacris eâ lege praefecisset, ut perpetuo castitatem servaret, is haud diu post Sangaritidem Nympham compressit: Quare ab irata Dea in furorem actus, cum Dindyma venisset, manusque sibi afferre conaretur, miseratione Deae, furore utcunqueve liberatus, a se interficiendo quidem abstinuit, virilitatem tamen sibi amputavit; a quo tempore castratis Sacedotibus Dea gavisa dicitur, qua de re prolixum exstat Catulli carmen. De iis ita Apul. Miles. l. 8. Diu capite demisso cervices lubricis intorquentes motibus, crinesque pendulos rotantes in circulum et nonnumquam suos incursantes musculos, ad postremum ancipiti ferro, quod gerebant, sua quisque brachia dissecant. Totum itaqueve caput torquere, crinem rotare, corpusque circumagere solebant hi seu Curetes, seu Corybantes seu Galli. Turneb. in Eumenid.—— Tibi nunc semiviri teretem comamVolantes iactant Galli.Unde Gallantes, Varroni dicuntur homines insani ac furiosi, ab his matris Deûm Gallis. Aerea porro illis tympana et buxus, ut videre est supra in vocibus, Corybantes, Curetes, Cybele etc. Sil. Ital. Punic. Bell. l. 17. v. 18.Circum arguta cavis tinnitibus aera, simulqueCertabant rauca resonantia tympana pulsu,Semivirique chori.Eosdem Idaeos Dactylos quoqueve et Lares nominatos reperias, quibus qui praeerat, Archigalli nomine insignis, in omnes eos summum habebat imperium. Meminit eius Tertullian. Apologet. c. gent. c. 24. cum ait: Archigallus ille sanctissimus, die 9. Kal. Apriles, quo sanguinem impurum, lacertos quoque castrando libabat, pro salute Imp. Marci iam interempti, solita aeque imperia mandavit. Hic primus cymbala praelata in illis sacris pulsabat. Iuv. Sat. 9. l. 3. v. 62.Cymbala pulsantis legatum fiet amici?Ubi vet. Schol. Archigallum indigitari vult: sicque videtur intelligendus Claud. in Eutrop. l. 1. Carm. 18. v. 279.Cymbala ferre licet, pectusque illidere pinu,Inguinis et reliquum Phrygiis abscindere cultris etc.Veterum aliquot marmorum inscriptiones, ubi Archigalli mentio, collegêre Lilius Gyrald. Syntagm. 4. Hist. Deorum et Onuphr. Panvin. De iisdem Gallis non omittendus Dionys. l. 2. ubi, Romae, inquit, nulla peregrina, sacra sunt recepta publice: sed etiam si qua oraculorum iussu aliunde introducta sunt, suo more coluntur a civibus, abdicatis fabularum miraculis, sicut in matris Ideae sacris sit. Praetores enim quotannis Romano ritu victimas ei caedunt et ludos faciunt: sacerdotio vero eius funguntur Phryges, vir et mulier, eamque vicatim circumferunt more suo circulatorio, pectora plangentes ad cantum tibiarum tympanorumque sonitum. Ingenuus autem Romanus nemo est mitriacus, nec oberrat ad Phrygios modulos indutus synthesin, neque ex decreto Senatus initiatur magnae Matris orgiis. Recepta vero fuisse Cybeleia id urbem sacra, missosque Pessinuntem, qui Deam arcesserent, docet Liv. Dec. 3. l. 9. Suet. Aug. c. 68. Sttab. o. 12. p. 543. etc. Addam et hoc, solis hisce Sacerdotibus stipem colligere fuisse permissum, cum ceteris id prohibitum esset. Unde Cic. de L. L. l. 2. Praeter Ideae matris famulos eosque iustis diebus, ne quis stipem petito. Et paulo post interpretans hanc legem: Stipem, inquit, sustulimus, nisi eam quam ad paucos dies propriam Ideae matris excepimus. Implet enim superstitione animos. Plura vide, praeter Auctores supra passim memoratos, apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 4. alibi, Thom. Godwyn. Anthol. Rom. l. 2. s. 2. etc. ut et infra in voce Metragyrta, it. Praecisi. De ementito vero eorum furore et ficta vaticinatione ac gallandi modo, vide inprimis octavam: Appuleii Milesiam, ut et aliquid infra, ubi de Halicaccabo, it. in voce Telchinas. Sed et Murmillones antea Gallos vocatos esse, quod genere armaturae Gallico uterentur, notat Festus: quemadmodum Samnites gladiatores ab eadem causa dicti sunt, quod Samnitum ornatu essent armati, Salmas. ad Solin. p. 39.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.